Hľadaný výraz: Mt 22,34-40; Mk 12,28-34; Lk 10,25-28, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
34 Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset sadducaeis, convenerunt in unum. 35 Et interrogavit unus ex eis legis doctor tentans eum: 36 “ Magister, quod est mandatum magnum in Lege? ”. 37 Ait autem illi: “ Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua: 38 hoc est magnum et primum mandatum. 39 Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. 40 In his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetae ”.

28 Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum: “ Quod est primum omnium mandatum? ”. 29 Iesus respondit: “ Primum est: “Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est, 30 et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua”. 31 Secundum est illud: “Diliges proximum tuum tamquam teipsum”. Maius horum aliud mandatum non est ”. 32 Et ait illi scriba: “ Bene, Magister, in veritate dixisti: “Unus est, et non est alius praeter eum; 33 et diligere eum ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota fortitudine” et: “Diligere proximum tamquam seipsum” maius est omnibus holocautomatibus et sacrificiis ”. 34 Et Iesus videns quod sapienter respondisset, dixit illi: “ Non es longe a regno Dei ”. Et nemo iam audebat eum interrogare.

25 Et ecce quidam legis peritus surrexit tentans illum dicens: “ Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? ”. 26 At ille dixit ad eum: “ In Lege quid scriptum est? Quomodo legis? ”. 27 Ille autem respondens dixit: “ Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut teipsum ”. 28 Dixitque illi: “ Recte respondisti; hoc fac et vives ”.

1

mail   print   facebook   twitter